- BUBASTIACUS Amnis
- BUBASTIACUS Amnisectrope est ab auctore flumine Nilo deducta, quae postea alia atque alia subinde diverticula sen ramos generat, per diversos exitus in mare se evolventia. Apud minus Delta enim, Bubastiaccus fluvius dividuus fit Busiritcum, qui per Pathmiticum ostium in mare exit, uti Ptol. habet, ὃς ἐκρεῖ διὰ τȏυ παθμιτικοῦ ςτ2όματος: pro quo male Pharniticus scribitur; apud Ammianum. Prope tertium dein Delta, in alia duo se findit diverticula, quorum alterum per Athribin urbem effunditur in mare, alterum per ostium Pineptimi dictum: quae duo ostia ψευδόςτομα sunt. Exit autem Bubastiacus amnis, seu diverticulum est fluv. Α᾿γαθοῦ Δαίμονος, h. e. maioris fluvii seu maioris Nili partis, quae per ostium Heracleoticum seu Canopicum in mare exit: ipse vero Bubastiacus, ostiô Pelusiacô evolvitur. Nempe Nilus, coeteram Aegyptum permeans, unicô alveô, ubi ad Delta venit, in duas partes scindirur ac duo flumina, quorum alterum Occidentem petit, alterum ad Orientum pergit. Pars quae Occasum petit, maior est, ac veluti fluminis corpus, hinc μἑγ ας ποταμὸς. sed et Α᾿γαθὸς Δαίμων Graecis; at in ostio ipso, quô in mare exit, Κανωβικὸς et Η῾ρακλεωτικὸς dicta. Pars altera vero, quae ad Orientem tendit, minor est, et ἐκτροπὴ censebatur, ac veluti brachium sen ramus, e corpore fluminis maioris erumpens, ac ab oppido adiacente Βουβαςτιακὸς ποταμὸς dicebatur; cuius exitus in mare, Pelusiacum ostium, ab urbe itidem cognomine, dictum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 477. et seqq. Ex Bubastiaco porro flumine, canales seu fossas transversim ductas, iunxisse inter se Thermatiacum, Athribiticum, Busiricicum et Bubastiacum ipsum, et παράλληλον ςθέςιν quadantenus effecisse orae maritimae Aegypti, quae basim trigoni five Deltae efficit, extenta a Pelusiaco ostio ad Canopicum, eique ex adverso respondisse, tradit Ptol. quem vide, ut et Strabonem, ubi de Nilo agens τὰ πρῶτα μέρη Nili flumin. in Pelusiaco ostio (ad quod Bubastiacus alveus currit) ponit, indeque ἀποῤῥῶγας illas fieri ait; uti in Canopico τὰ τελευταῖα.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.